- VOLUMEN
- I.VOLUMENin nummis Faustinae et Antoni Philos. in quibus lemma VOTA PUBLICA, et binae figurae muliebres, cum viri altera, stolatâ et palliatâ, quae Consulis videtur, tenentis dextrâ aliquid Volumini chartaceo simile; in nummo item Aurelii Veri, in quo duae figurae dextras iungunt, quae Consulum itidem esse videntur, sinistrâ Volumen perinde tenentium, cum Inscr. CONCORDIAE. AUGUSTOR. TRIB. P. COS. II. alio porro Commodi, et eiusdem Aurelii Veri; imo in vestutissimis palliatorum vel etiam togatorum (atque adeo mulierum) imaginibus, aud Velserum et Boislardum: in Petri porro et Pauli SS. Apostolorum picturis nonullis; crebrius vero in Imperatorum Byzantinorum nummis, maxime in Consulari Iuliani Caesaris, in nummo aureo Theodosii Iunioris et fere semper in Tiberii II. Mauricii, Phocae et Leonis Isauri nmmis: nonnullis mappa est ludorum edendorum symbolum, aliis Codicilli Consulares, seu Magistratuum aliorum, qui res publicas tractabant, insigne; quibusdam sudaria complicata; Car du Fresne, in Graecis inprimis Imperatorib. idem cum acacia, de qua voce vide supra, plura vero hanc in rem apud Cl. hunc Virum, Diss. de infer. aevi Numism. n. 12. et. 13.II.VOLUMENpro libro. Veteres enim (ut Turcae etiamnum) circum ligneum teretem surculum vel osseum librorum materiam, sive corticem, sive papyrum, sive carbasum, sive ovilla tergora, sive linteum sive aliud quid convolvebant; librumque sic complicatum Volumen, surculum ipsum Umbilicum, eiusque capitula utrinque eminentia, Cornua dicebant, qua de re aliquid dictum passim, imprimis in voce Umbiilicus. Unde Licetus de Gemmis Annular. Schem. 3. c. 30. Veteres, ait, suorum scriptorum monumenta, non pagellis explicatis (ut nunc fit) habebant extenta, sed in semetipsa revoluta, sub tali specre; unde Volumina dicebantur, ad nostram aetatem etiam eôdem nomine traductô, cui non correspondeat res nominata in paginis nostrorum librorum extensis, non involutis. Mentio istiusmodi voluminis exstat Zachariae c. 5. v. 2. Quumque diceret mihi, quid tu vides? dixi. Video Volumen volans, longitudine viginti cubitorum et latitudine decem cubitorum. Vocâr untque id Hebraei Megilla, a convolvendo, sicut Latinis eadem notatio placuit. Psalmô quoque 40. v. 8. legimus, in Volumine libri scriptum est de me: quod cum clauderet Christus, πτύξαι dicitur, Lucae, c. 4. v. 20. sicut v. prior. 17 cum aperiret illud, ἀναπτύξας vocabulum reperitur: quorum illud complicare hoc explicare significat. Vide Buxtorfium, Institut. Epist. p. 14. Inhis autem Voluminibus, non continuâ orationis serie, scribebatur, sed in varia spatia columnas ac areas scriptura distinguebatut, quae scribendo impletae paginarum vice erant. Sicque intelligendus omnino Ieremiae locus est, c. 36. v. 23. Fuit igitur quum legissei Iehudi tria folia aut quatuor, (ut) laceraret illud scalprô librariô, et proiceret in ignem, qui in foco, donet consumeretur totum Volumen igne illô: Ubi de libro Ieremiae sermo est. Quomodo hodieque videmus in Synagogis Iudaeorum Volumina Legis asservari, ut videre est apud Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 6. c. 7. Vide quoque supra, ubi de Scribendi ratione, alibique. Quamvis vero et in scapum charta convolvi ac complicari similiter apud Veteres solebat, volumen tamen, quem admodum et tomus, ut de libro, seu charta scripta, diceretur, usus obtinuit. Imo non de libro tantum, sed et omni sectione maiore, quas μερίδας et τμήματα Diodorus vocat. Plin. l. 3. Epist. 5. Studiosi tres, in sex voluimma, propter amplitudinem, divisi. Quam in rem vide Casaubon. ad Iulium Suetonii, c. 56. et Salmas. Not. ad Firmum Vopisci, c. 3. ubi de Re Chartaria Veterum. Graeci εἰλήματα istius modi volumina vocant, ab εἰλέω, volvo, unde et εἰλήματα camerae, quae volumina quoque Isidorus, et volubila monumenta Auctor Itinerar. Burdigal. vocat, ut infra videbimus, voce Voluta. Sed et εἰλητὸν, in Liturgia Chrysostomi, p. 87. et 88. sindon est, cui panis Eucharisticus involvebatur; Corporale vocant Scriptores Eccles. Roman. de quo vide Lud. de la Cerda, Advers. c. 97. num. 5. uti de aliis vocis Volumen notionibus, Casp. Barthium, Animadv. Papinian ad l. 1. Theb. v. 352.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.